HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XI: De duobus cherubim

#III Reg. VI#Hebr. IX

Fecit autem Salomon duos cherubim de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis, stantes super pavimentum, in lateribus arcae, et habentes pedes obliquatos, quasi ad deambulandum elevatos, opertos auro purissimo, habentes alas aureas, singulas quinque cubitorum, quarum duae extendebantur super arcam, et obviam sibi venientes jungebantur super eam, tegentes sanctuarium infra se positum. Alas autem duas extendebant altrinsecus ad parietes, ita ut ala unius tangeret parietem, et ala alterius parietem alterum. Porro extra parietem in sancta posuit mensam ad aquilonem, et candelabrum ad austrum. Inter quae medium erat altare aureum, quod fecerat Moyses in deserto. Sed praeter illud candelabrum, posuit alia candelabra aurea ejusdem schematis, sed majoris, quantitatis quinque hinc, et quinque inde. Similiter cum mensa quam fecerat Moyses, posuit alias decem mensas ejusdem schematis, sed majores quantitatis, quinque hinc, et quinque inde. Inter haec autem posuit altare thymiamatis, et vestivit illud cedro, quod etiam dicitur altare oraculi, id est coram oraculo. Per hoc intelligitur fuisse aliud altare, quam quod aedificavit Moyses. Illud enim erat de lignis setim circumtectum ex omni parte auro. Illud autem vestitum erat cedro. Proinde intelligitur hoc altare fuisse de lapidibus, quos ferrum non tetigit, et erat opertum per circuitum tabulis cedrinis. Sed et illae opertae erant ex omni parte laminis aureis, cujus quantitatem non memini me legisse. Illud vero modicum altare, quod fecit Moyses in deserto forte repositum erat in Sancta sanctorum, non ad usus quotidianos thymiamatis, sed ad aliquos usus singulares, quando semel in anno ingrediebatur sacerdos cum sanguine. Hoc autem inde potest perpendi, quia dicit Apostolus, in Sancta sanctorum fuisse aureum thuribulum, et hic erat ornatus templi in interioribus